ARMIS ludere

ARMIS ludere
ARMIS ludere
apud Vulcatium Gallican. in Avidio Cassio, c. 6. Excrcitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et sagitt as mitterent et armis luderent: dicebantur Casaubono, qui se armis exercerent, unde et dies ille, quô id fiebat, armiludium; sicut armilustrium, quô arma lustrabant. notandum autem, exercitium armorum hîc a sagittis scparar, quemadmodum et apud Sueton. in Domitiano, c. 19. Armorum millô, sagittarum praecipuô studiô, tenebatur. Sic Arma et pilum distinguit Spartian. in Hadriano, c. 26. Armisque et pilô se semper exercuit. Pilum autem et sagittas coniungit Vopise. in Aureliano. Nempe, si arma generaliter accipiantur, certum est et sagittas et pila et alia missilia eô nomine comprehendi: sub armorum vero exercitio, scutum et gladius nantum comprehendebantur. Hinc Ovid. iaculandi peritiam ab armis distinguit, l. 3. Art. amand. v. 383.
Sunt illis celerisque pilae, iaculumque, trochique,
Armaque et in gyros ire coactus equus.
Cicero in Catone mai. ubi exercitationum militarium genera recenset, arma quoque ab hastis separat: Sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi clavam, sibi pilum, sibi venationes etc. Armorum igitur exercitum, tam apud Milites, quam Gladiatores, in solo clypeo et gladio constabat. Qui proin clypeum scienter vibrare et quatere et obliquis ictibus telorum iactum deflectere, qui gladiô dimicare noverat, is in armorum exerci io peritus censebatur. Vegetius l. 2. c. 14. Pro eodem arma tractare dixit Seneca; Ep. 88. arma movere, Manilius, l. 3.
Aut solo vectatus equo nunc arma movebit.
Arma batalare, in Boiariorum LL. Vide infra, ubi de Battalibus;
etc. Olim autem non solum gladiatoribus, armorum Arte erudiendis, praeficiebantur Lanistae, sed et tironibus, uti haber Sueton. in Iulio, c. 26. Postea Armidoctores in castris ad eam rem habiti et Campidoctores, qui ex veteranis eligebantur armorum peritis. Armorum tamen scientia longe perfectior in gladiatore, quam in milite. Hinc qui illam armorum scientiam exacte perdiscere volebant, in ludo Lanistae dabaut operam et gladiatoriis armis exercebant, quod multos quoque Imperatores fecisse, pater ex Spartiano laudato, de Hadriano, Vero etc. Armorum certamen vocat Quintilianus et gladiatoria arma intelligit l. 9. c. 1. ubi quid sit arma avocare, vide infra in voce Fictio, item Manus. Coetera, tractandorum armorum pene similis ratio: accedere, recedere, in clypeum asiurgere, et mox subsidere et in arma sua se colligere: im petum in aliam partem minari, in aliam facere et reliqua istiusmodi in utrisque similia. Quod autem praecipua pars et ars exercitii armorum in scuto scite tractando, quô et se protegerent, et ictus caute exciperent, posita esset, ideo Armorum scientia haec appellata est, et Armorum peritus, qui illam tenerer et Armis exercere dictus est, qui illi exercitationi studeret. naturâ enim prius est se ac sua tegere et tueri, quam alium petere ac ferire: unde arma rpoprie de scuto et clypeo dicta; quodque arma tractare Spartian. et Seneca locis cit. dixêre: Auctorque Panegyrici ad Pisonem, arma rotare:
Arma tuis etiam si forte rotare lacertis,
Inque gradum clausis libuit consistere membris,
Et vitare simul, simil et captare petentem:
Id Vegetius, Scutum rotare dixit, l. 2. c. 14. etc. Vide Salmas. ad Spartian. in Adriano, c. 26. et infra, ubi de Armorum exercitio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • LUDERE Armis — Ludere ad Iudices, ad Latrunculos etc. Vide supra …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARMORUM Exercitium — proprie Romanis dicebatur, quod ense et clypeô fiebat, cuiusque ars in feriendo ad versario et se protegendo consistebat, ut ad Spartian. in Hadriano c. 26. fuse docet Salmas. Vide supra in phrasi Armis ludere: Sed et ad alia etiam armorum genera …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PILA — I. PILA apici obelisci, in Campo Martio, addita a Manilio Mathematico, cuius vertice umbra colligeretur in ipsa pila, occurrit apud Plin. l. 36. c. 10. Ei (obelisco) qui est in Campo Divus Augustus addidit mirabilem usum, ad deprehendendas Solis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Spielen — 1. Am besten spielt, wer gar nicht spielt. In Russland sagt man: Wenn der Spieler den Trumpf hat, so hat der Nichtspieler den bessern. Und: Wer spielt, kann gewinnen, wer nicht spielt, wird nicht verlieren. (Altmann VI, 136.) 2. As män spielt… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”